Leicht vergilbt, sonst in sehr gutem Zustand. - PRAEFATIO. Antequam de Bohuslai Hassensteinii litteris, quas in hoc libello edituri sumus, loqui incipiamus, pauca nobis de ipsius fatis memoranda esse censemus, recentioris enim auctoris opera tractamus, qui ipso humanioris aevi initio floruit, magni illius quidem viri et per totum terrarum orbem tunc notissimi, haudquaquam tamen cum plerisque optimae antiquitatis scriptoribus, quos nostra quoque aetas mirum quantum colit veneraturque, celebritate famae comparandi. Natus est Bohuslaus circa annum 1461 Hassensteinia gentis Lobkowicziae familia, quae nomen ab arce Hassen- stein prope Cadanam et Comotaviam urbes sita accepit, quam arcem Nicolaus dictus Chudy et postea a Lobkowicz nominatus, Bohuslai avus, Henrico Plavio ademptam et a rege Venceslao IV. pignoris vice acceptam post regis illius mortem hereditario iure obtinuit, qui Nicolaus Iohanne et Nicolao filiis procreatis duarum prosapiarum conditor exstitit. Iohannes dictus Popel arcem Hluboka nuncupatam in Bohemia ad meridiem vergente sitam praeter alia bona patria accepit, Nicolao iuniori Hassen- steina arx aliaeque possessiones ad septentrionem aut occasum pleraeque iacentes obtigerunt, quo ex tempore omnes stirpis Lobkowicziae heredes aut Popelones aut Hassensteinii appellabantur. Nicolaus iunior Sophia a 2erotin in matrimonium ducta quattuor filios genuit, Iohannem, Nicolaum, Iaroslaum, Bohuslaum, inter quos praeter Bohuslaum natu minimum, Latinae facundiae peritissimum, Iohannes quoque docta eloquentia inclaruit peregrinationibus suis Bohemico sermone enarratis. Bohuslaus patre (f 22. 7. 1462) et matre orbatus et a cognatis reformatae fidei, quam Hussiticam appellamus, adhaerentibus educatus calicem, quod erat signum Hussi- tarum sub utraque specie cenam Domini accipientium, tota mente adamavit, sed postea melius, ut existimabat, edoctus Romanae religioni usque ad mortis diem fidus permansit, quam mutationem tunc aut factam aut confirmatam esse veri simile est, cum in Italia litteris studeret Bononiam anno 1475, elapsis vero sex annis Ferrariam ad discendas bonas artes missus, quibus in studiis Petro Rosensi familia apud Bohemos nobilissima potentissi- maque nato, cum is in discendo segnior esse videretur, ad liberales artes persequendas haud mediocre calcar admovit. cuius animum adeo sibi devinxit, ut diuturna ipsius amicitia frueretur, qua plus quattuor etiam lustris elapsis fretus commentationem de re publica ad eum regni gubernacula tunc tenentem scripsit, de quo opere suo loco plura in medium proferemus, ne eam quidem amicitiam, quam cum Christiano Pedik Cameniceno Bononiae iniit, minus firmam stabilemque fuisse opusculum anno 1489 ad Christianum missum, quod et ipsum in hoc volumine tractaturi sumus, satis aperte dilucideque testatur, qui familiaris Bohuslai Camenieii in dioecesi Pragensi natus, anno 1472 Bononiae nomen professus, anno 1477 nationis Germanicae (ad quam Bohemi Bononiae studiorum causa commorantes pertinebant) procurator electus, Pragae in cancellaria regia munere notarii aliquamdiu functus, anno 1494 in coetum monachorum Oywinensium receptus est. ad exteros etiam amicos comparandos pleno tum cursu ferebatur Bohuslaus. familiariter usus est Bernhardo Adelmanno, quem Ferrariae cognovit, familiarissime Petro Schotto Argentinensi, sodali Bononiensi, scriptore Latino perquam eleganti; utramque amicitiam mors disiunxit, cum Schotti Bohuslaus, Bohuslai Adelmannus superstes exstitisset, utrumque quo modo Bohuslaus dilexerit, commercium litterarum testimonio esse potest. Schottum scripta etiam oratione, quam se apud Argen- tinenses habuisse finxit, summis laudibus celebravit.
Lingue: la