Aus der Bibliothek von Prof. Wolfgang Haase, langj�igem Herausgeber der ANRW und des International Journal of the Classical Tradition (IJCT) / From the library of Prof. Wolfgang Haase, long-time editor of ANRW and the International Journal of the Classical Tradition (IJCT). - Buchr�cken leicht ausgeblichen, Flecken auf Kopfschnitt, Bleistiftanmerkung auf Vorsatz, Seiten leicht angegilbt. - PRAEFATIO Anno MCMXII cum ab honestissimo bibliopola rogatus Charisium post Henricum Keil iterum edendum susciperem, parum animo meo obversabatur, quantum mihi onus imposuissem. quod quidem quo temporis plus ac laboris operi impendi, in dies eo magis mihi apparuit, nam ut alia nunc praetermittam quae multa novo editori facienda erant, H. Keil Neapolitanum codicem putarat Charisii grammaticam exhibere satis integram atque incorruptam, quod quantum a veritate abhorreret, ipse certe vidisset, si lectiones cuiusdam deperditi codicis recuperare animum induxisset, id quod vel eo tempore cum ad editionem suam curandam aggrederetur saltem ex parte facere potuit, is enim codex recensionem textus exhibuit ab Neapolitano in quibusdam rebus longe abhorrentem atque illa multo praestantiorem. ante omnia igitur illius codicis lectiones, quoad eius fieri potuit, conquirendae fuerunt, porro Charisium constat de suo nihil fere dedisse, immo priorum grammaticorum opera ad verbum exscribere solitum esse, quod ipsi quoque cum a posterioris aetatis grammaticis obtigisset, fontium rationibus diligenter perquisitis Neapolitani fides iterum in dubium vocabatur, itaque inquisitiones difficiles sane atque late patentes instituendae erant omnium grammaticorum qui cum Charisio aliqua ratione cohaerere viderentur. praeterea erat inquirendum in ea Charisii exemplaria, quibus medii aevi homines utebantur quaeque saepius Neapolitano pleniorem textum exhibere apparuit, sed haec hactenus, etenim illa praemonenda putavi, non quo Henrico Keil obtrectarem (nemo enim forsitan me noverit melius, quam bene ille cum omnibus de grammaticis tum de Charisio meritus sit), immo statim et dedita opera ut ostenderem grammaticorum Henrici Keil praeclarum corpus iteratis curis admodum dignum esse, nam quod in Charisium, idem etiam in alios illius corporis grammaticos cadere certe scire mihi videor, sed nunc ad rem. Charisii artem grammaticam (de titulo operis cf. libri mei qui inscribitur 'Remmius Palaemon und die Romische ars grammatica� p. 249 sq.) eamque praeter lacunam p. 375 plenam unus servavit codex Neapolitanus IV A 8 (N), olim Bobiensis, saec.VII/VIII.1) descripsit codicem accurate eius- que fata enarravit H. Keil praef. p. Vll sqq.; quo tamen rectius in quibusdam rebus iudicavit O. de Gebhardt (Zen- tralbl. f. Bibi. V 1888 p. 343 sqq.), qui cum alia egregie exposuit tum luculenter demonstravit Neapolitanum inter illos codices fuisse quos G. Merula vel potius eius amanuensis G. Galbiato a. 1493 ex Bobiensis coenobii tenebris in lucem protraxit. � post p. 375, 10 est lacuna in codice, neque vero non amplius dimidium quaternionem intercidisse olim exteriorem locum obtinentem recte iam praef. p. XII suspicatus est Keil; quibus addenda sunt quae ipse etiam Remm. Pal. p. 53 sq. docui, in priore autem deperditi quaternionis dimidiati parte exposita fuisse apparet quae indicis capitulis p. 3,30�48 comprehenduntur: posteriorem partem scriptura vacuam fuisse 1. s. p. 54 haud recte conieci. etenim in 'inventario librorum monasterii S. Co- lumbani de Bobio, quod renovatum fuit in 1461� codicis 165 summa ita adumbratur: 'De subtilitatibus grammaticalium et metrorum compositione. Quedam de poetis. Cro- nica quedam brevis de imperatoribus romanorum. Gesta summorum pontificum incompleta, in littera longobarda obscura et difficili ad legendum, medioc. volum.� istum Bobiensem cod. 165 eundem esse atque qui nunc est Neap. IV A 8 monuit O. de Gebhardt 1. s. p. 360 neque ullo modo potest dubitari, quamquam desunt hodie in N 'Quedam de poetis� et 'Cronica quedam brevis de imperatoribus romanorum�. quam quidem 'Cronicam� fuisse in posteriore deperditi quaternionis dimidiati parte vix est quod dicam; et 'Quedam de poetis� hodie leguntur apud Diom. 482,14 = Beda 259, 14 = Dos. 428, 6: quae certe a Diomede et Beda (nam Dositheus eodem quo Charisius fonte usus est) ex Charisio sumpta esse 1. s. p. 66 adn. 2 docui eaque fuisse olim apparet in priore deperditi quaternionis dimidiati parte, anno igitur 1461, cum inventarium illud conficiebatur, N erat integer. � Codicem ipse Neapoli a. 1913 iterumque a. 1922 inspexi et summis cum laboribus (est enim multis in partibus propter miseram condicionem difficillimus ad legendum) examinavi atque cum Henrici Keil lectionibus contuli: haud frustra; nam sescentis locis etiam in rebus gravioribus Keil erravit, velut p. 5,1 non preterea est in N, sed ppterea. p. 6,5 post itemque satis clare etiam hodie legitur in N c' aliis, p. 8,6 deprehendi in N ut mezenti, non et mezentii. p. 17,4 clarissime exstant in N discernens no, item p. 17,12 thoantis, p. 17,23 diogenis, p. 24,5 trabs trabis, p. 31,15 senatus (altero loco), p. 225,19 nulli post participia velut participiis, p. 19,18 plura est in N, non plures etc. ubicumque igitur in adnotandis Neapolitani lectionibus ab Henrico Keil me vides discrepantem, meam lectionem secutus sum.
Lingue: la